- ELEPHAS
- I.ELEPHASScriptoribus Francicis, pro litui vel tubae specie, crebro usurpatur, Olifant. Sed et laudatur Olao Wormio l. de Cornu aureo p. 27. vetus cantilena Islandica Runica quam sic Latine vertit, Per viginti milliaria Gallica audiebatur sonus Olifanti, dum scutorum expugnator cornu inflavit durissimum, Vide C. du Fresne Gloss.II.ELEPHASmons Aethiopiae sub Aegypto apud sinum Avalin Arrian. Felles Gastaldo.III.ELEPHASquadrupedes inter principatum tenet; de quo sic Hiob. c. 40. v. 10. Iam ecce Behemoth, quem feci tecum, qui foenum ut bos comedit: Ubi voce generali Behemoth, per excellentiamElephantem significari, Hebraei contendunt, quos et Thomas Aquinas et Nic. Lyranus sequuntur. Hunc, inquit Deus fecti tecum, h. e. eodem, ac te, die creavi, et in eadem, ac te, terra constitui. Addit, boum more herbam comedere: quasi dicat, tam vastam belluam non incutere nobis metum, quia bovis instar iis contenta sit, quae in terra succrescunt. Et sane tantum abest, ut homini sit mituenda, ut odore, quo plurimum valet, animadverso hominis vestigio, intremiscat, uti Plin. testis est. Et quae de robore ac magnitudine eius sequuntur. Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum: applicavit ei gladium suum. Quibus verbis Elephantum inter animantia, statuit esse opus Dei primarium, neque etiam esse opus hominis, eum interimere: sed esse id Dei proprium. Quod de Iobi temporibus capiendum videtur. Nam ut Plin. habet. l. 8. c. 7. Proboscidem corum facillime amputari, Pyrrhi praeliorum experimentis patuit. Postmodo etiam reperta est necandi ratio: Nempe si, ut Liv. ait l. 27. c. 49. fabrile scalprum ipsa in compage, qua iungiturcapiti cervix, quanto maximo fieri potest, ictu mallei adigatur: primusque eam celerrimam montis viam in tantae molis bellua instituer at Asdrubal. Asdrubal ille, Annibalis frater non totis 50. annis Caesus, ante mortem Iudae Maccabaei adeoqueve 13 saeculis Iobo, si is Mosi aequalis fuit, recentior. Magnitudinem quod attinet, variant Indici ac Libyci: de quo sic Philostrat l. 2. de vita Appollon. c. 6. Ο῞σονἵππου Νισαίου μείζων ὁ Λιβυκὸς ἐλέφας, τοσοῦτον τῶ ἐκ Λιβύης οἱ λ᾿νδοὶ μείζους. Quanto est equo Nisaeo maior elephas Libycus, tanto Libycis elephantis maiores sunt Indici. Et ante eum Plin. l. 8. c. 9. Indicum Afri pavent, nec contueri audent: nam et maior Indicis magnitudo est. Praeter magnitudinis discrimen, etiam animorum robore utrosque differre, seribit Liv. ubi Romanam adversus Antiochum in Asia aciem describit, l. 37. Sunt vero Indici novem cubitorum altitudine, latitudine quinorum, ut refert Aelian. de Anim. l. 13. c. 8. atque addit, maximos Πρασίους, proximos magnitudine Ταξίλας vocari. Nec tamen in continente Indiae omnium maximi: maiores illi, imo et robustiores et dociliores magis, qui Ins. Taprobana, ut prodirum est eidem l. 10. c. 18. atque idem Lusitanorum navigationibus compertum. Vide quoque infra Zeylan. De robore eorum vel cognoscere est ex eo, quod turres gestant, unde decem, vel quindecim milites mittant iacula, aut sagirtas, ut Philostrat. habet. Imo Maccabaicae, sive Asmonaeorum historiae, l. 1. c. 6, v. 37. Narratur, ut bello Antiochi Eupatoris adversus Iudaeos, tergo in turribus ligneis ac validis gestarint milites 32. cum Indo, belivae Magistro, Vide quoque Oppian. de Venat. l. 2. v. 531. et seqq. Nec magni modo sunt et robusti, verium etiam vivaces. Nam. 200. vel 300. annos vivere, testes sunt Aristot. Hist. Anim. l. 8. c. 9. et l. 9. c. 56. Plin. l. 8. c. 10. Ambors. Hexaem. l. 6. et Nonnus Dionysiacôn l. 26. De Aiace, Pari primum Indiae Rege, dein, hoc devicto, Alexandri Mag. qui hoc nomen, magnum magno, imposuit, Elephantem, quinquaginta super trecentos annos pugnae utriusque Regis celeberrimae superfuisse, Philostrat. tradit. l. 2. c. 6. Laudatus Radero ad Curt. l. 8. extremo.Ex recentioribus, qui in India diu versatus est, Ioh. Baptista Tabernier, Gallus, Itin. sui part. 2. l. 1. c. 18. ubi multa, aliisque non notata, de Elephantis: numquam scribit exacte discere potuisse ex eorum Magistris, quousqueve aetatem extendere queant; conicere se tanrum, ex dictis illorum ad 130.annos atque ulterius vivacesesse. At maius hisce omnibus, quod sic excellant ingenio ac sagacitate, qua de re praeter Tullium de Nat. Deor. l. 3. Strab. l. 6. Philostrat. de vita Apollon. l. 2. c. 7. alios, Vide Lips. Ep. de elephantis. E quibus unicum illud intersero, quod discant adorare Re gem, ut ait Aristot. Hist. Anim. l. 9. c. 46. Ac fidem quoque facit, quod Hier. Osorius de Gestis Eman. Regis l. 9. referit, ut A. C. 1514. Elephantus Indicus Romae (ubi id animal, post inclinatam Imperii Rom. Maiestatem, visum numquam erat) Leonem X. Pontif. ter genibus flexis et demisso corporis habitu, vener abundus salutarit. Ubi cum genua flexisse dicitur, hoc significatur, leviter flexisse calcaneum. Nec enim elephantus stans genua valet flectere: unde et credo, inquit Voss. haec bellua Aegyptiis (quod est apud Orum Hieroglyph. l. 2. c. 86.) symbolum erat. Regis: Nam Rex suplicat nemini. Paulo supra memoratus Tavernier in Persia, Regem ab Elephantis, anteriores pedes prorsum, posteriores retro, quantum poterant porrigendo, salutatum se vidisse, et hanc corum genuflexionem, quibusdam memoratam esse, scribit, Itin. Pers. Imo disciplinam siderum eos servare, et Solis exortum, motibus quibus possint, salutare, Solin. novaque Lunâ nitescente, Plin. l. 8. c. 1. descendere geregatim ad amnem quendam, ibique se purisicantes sollenniter aqua circumspergi, atque ita salutato sidere (Lunâ) in silvas reverti, rradit. Qua de re Salmas. ad Solin. p. 206. Interim tam vasta, tam valida, tam sagax bellna, non solum fraude capitur humanâ, de quo Aristot. Hist. Anim. l. 4. c. 1. et praefatus Tavernier: sed et capta mansuescit, ut canti Ovid. Trist. l. 4. eleg. 6. v. 7.Quaequeve sui iussis obtemperat Inda MagistriBellua, servitium tempore victa subit,Quin etiam regitur a tredecim annorum puero, ut est apud Philostrat. de Vita Apollon. l. 2. Iugum quoque subit ac currum trahit, quod non solum ex Opp. sed vett. pariter nummis videmus. Vide quoque infra Cn. Pompeius. Arabicis inprmis, quos nothos vocabant, in agricultura pro bubus, Indos consuevisse uti, docet Plin. l. 8. c. 1. Ad bellum porro assefiunt, non solum ut milites fernat, sed et ut falcibus instructi ipsimet hostes lancinent, ut memorabili exemplo docet Tavernier Praefat. Itin. Par. 3. qui etiam in Regno Tunquinensi omnium maximos, eosqueve tam expeditos agilesque, ut in terram se submittentes sessorem facile recipiant, reperiri ait, in Deser. eius. Et quidem cum belluis his iam olim acriter saepe certatum. Contra quas qui mittebantur, latiori ferro hastas gestasse videntur, ut in m,agnis corporibus maiora forent vulnera. Quirimo et vetatis coniectis Romani pedites elephantos Hanibalis etdivertere et insecutiaversos, sub caudis qua maxime molli cute vulne ra accipiunt fodiebant, teste Liv l. 30. Ignibus etiam ex castris Roma norum exactos, idem tradit l. 35. Multi secures extulêrunt, quibus pedes illorum amputarent Curt. l. 8. Gladios quoqueve habebant leviter incurvos, falcibus similes, Copidas vocabant, quibus Belluarum praecisae manus, Ibid. Sed et sudibus armati in prima acie, ad terrendos eos prohibendosqueve constituti, apud Appian. Fossas tandem tectas, illosque in eas illectos scribunt Auctores, Stewech. ad Iustin. l. 15. c. ult. Quo pacto vero retroacti, cum regis a suis amkplius non possent, occidi consueverint, inventore Audrubale, vidimus supra. Vide quoque de eorum pugna Amphitheatrali, a Iul. Caes. editâ, apud Suet. in eo c. 39. etc. lidem ebur suppeditant hominum ambitioni, et tergore impenetrabili arma militibus; inde enim cetras paratas olim, apud Plin. habes. Carne eorum vescuntur pop. inde Elephantophogi diciti, de quibus Vide suo loco. Ut alia omittam, de quibus praeter Auctores iam laudatos. fuse agit. Bulengerus de Venatione Circitota c. 16. Id. Gerh. Io. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 50. et Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. II. c. 23. et seqq. ubi nomine Behemoth apud Hiobum elephantum non intelligi posse, inter alia multis probat. Nomen quod attinet, ab eius loci, in quo nascitur, populo, illud Elephantem traxisse, dicit Salmas. ubi supra p. 389. Certe hoc nomine montem Aethiopiae esse, videimus suo loco. Vide quoque supra, Bos Lucae, et infra Therarchus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.